- ENODIUS
- ENODIUSGraece Ε᾿νόδιος, dictus est Ε᾿ρμῆς, i. e. Mercurius, sicut Diana quae Luna est dicta fuit Ε᾿νοδία, quia Mercuium viarum Praesidem fecêrunt: qui honos plane videtur competiisse Mercurio potius, ut Solem signabat, quam stellae Mercuriali. Solari enim lumine vias die cognoscimus, quod noctu Luna praestat. Idem omnino fuit Apollo Α᾿γις̔εὺς, quem et ipsum Solem esse, nemini dubium est. Interea occurrit ratio, quâ etiam hoc decus ad Mercurii stellam referrepossis. Nam haec praeerat loquelae: at, ut cogitationis symbolum est loquela, ita loquelae signum est scriptura vel aliud quod eandem habet vim. Quid mirum igitur, si et viae monstratio Mercurii stellae sit attributa, quando Mercurius fingeretur formâ capitis humam impositâ lapidi quadrato, cui inscriptum foret quo via duceret. Ponebantur autem huiusmodi Hermae in biviis, triviis, quadriviis, quos magna ex parte truncavit Alcibiades, ut est apud Andocidem Orat. de Mysteriis, item Plutarch. et Corn. Nep. Alcibiade. At quia caput Mercuriale imponeretur cubo, eo Mercurius τετράγωνος dicebatur: a qua eadem causa est, quod Mercurium appellarunt lapidum congeriem etc. Vide Voss. de Idolol. l. 2. c. 32. supra in voce Acervus alibiqueve.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.